Tunc surrexit rex, et praeses, et Berenice, et qui assidebant eis. Et cum secessissent, loquebantur adinvicem, dicentes: Nihil dignum morte aut vinculis fecit homo iste. Et ait Agrippa ad Festum: Dimitti poterat homo iste, si non appellasset ad Caesarem. Et decrevit Agrippa, quia appellaverat, mittendum esse ad Caesarem. Et traditus est Paulus Julio centurioni cohortis Augustae, militum scilicet, qui missi fuerant ab Augusto, et pariter miserunt Romam nuntios Judaei contra Agrippam, adversus quem multas habebant querelas, quia, ut supra praetaxavimus, constituerat Ismaelem summum sacerdotem, cum non esset de genere Aaron. Et hic ponit Josephus catalogum sacerdotum, qui fuerant ab institutione sacerdotii, usque ad terminum ejusdem, sub distinctione trium temporum, ab Aaron usque ad tempus David, et fuerunt singuli 13, unus post alium in 612 annis, et succedebant filii patribus, primogenitus filius Aaron, scilicet Eleazar, successit ei in summum sacerdotem, filius Eleazari successit ei, et ita in posterum. Nam de Ithamar non erant summi sacerdotes, sed minores, nisi pauci circa tempora David. Nam in Heli sacerdotium translatum est ad filios Ithamar. Abiathar quoque erat de Ithamar, quem deposuit Salomon, et ejus loco statuit Sadoch, qui erat de Eleazar.